Herzog Tassilo übergibt (Groß)hesselohe (LK München).
Datierung: 776 – 778
Ausstellungsort: Aiterhofen (LK Straubing)
In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi Ego Tassilo illustrissimus dux anno ducatus mei XX nono indictione prima trado atque confirmo pro redemptione animae meae omnia, quae habuit Hatto ad Hesinloch, et omnia, quae ad ipsam villam pertinent: cultum vel incultum, prata, silvas aquarumque decursus, totum ex integro trado ad aecclesiam sancti Dionisii quae sita est iuxta: fluenta Isurae, ubi preest religiosus vir Waltrich episcopus, ut ibi sit firmum nullo contradicente Actum est in villa nuncupante Aitteráhe.