Interea vero contigit, ut duo viri irent sursum per Salzaha in heremum ad venandum atque ad aurum faciendum, quorum unus erat servus sancti Růdberti episcopi nomine Tonazan, et alter vocabatur Ledi servus ipsius ducis. Venientesque in illum locum, qui nunc dicitur Pongo, manserunt ibi et laboraverunt aliquot dies, videruntque tribus noctibus partier quasi duas candelas ardentes et naribus suis senserunt magnum odorem mire suavitatis flagrantem, de quo admirati valde venerunt et nunciaverunt hoc domno Růdberto episcopo. Quo ille audito misit mox presbiterum suum ibidem cum ipsis hominibus nomine Deoningum; dedit ei unam crucem ligneam parvam, quam ipse consecravit, precepitque hanc causam diligenter agnoscere, si ita verum esset, sicut illi supradicti homines dixerunt. Qui venerunt illuc pariter et idem presbiter eadem nocte vidit ibi lucernas ardentes et magcum odorem mirifice suavitatis ibi sensit flagrare; et tres noctes pariter ita ibi invenit. Tunc quoque secundum mandatum sancti Růdberti confirmavit ibi sanctam crucem ipsam et parvum tugurium fecit ibi super eam. Veniensque ad sanctum Rudbertum narravit ei, ita verum esse, sicut ei prius dictum fuerat. Beatus quoque Růdbertus tunc misit eundem presbiterum Deoningum ad Theodonem ducem, ut diceret ei hoc totum per ordinem et ut rogaret ipsum ducem sancto Rudberto dare licentiam ecclesiam ibi construere et habitacula servorum dei, et Theodo dux ita ei licentiam dedit. Venitque ibidem domnus Růdpertus episcopus et cepit ibi cum hominibus suis extirpare et purgare ipsum locum et parvam ecclesiam ceteraque habitacula edificare. Interea vero Theodo infirmabatur commendavitque filio suo Theodberto ducatum Bawarie et domni Růdberti episcopi causam fideliter tuendam et iuniorum eius, eique ad christianitatem suam libenter obedire et ad omne opus dei diligenter illi auxiliari, et ut ad ipsum locum, in suam elevando mercedem fideliter per omnia adiuvaret. Facta autem ibi ecclesia sanctus Růdbertus convocavit ibidem Theobertum ducem et nunciavit ei ipsam causam per ordinem, et ita accepta ab eo potestate consecravit ipsam ecclesiam in honore sancti Maximiliani et ipsum locum nominavit Pongo. Tunc quoque dux Theodbertus dedit ibidem de forste suo tria miliaria in omnem quamcunque partem. Hoc facto tradidit ibidem omnem possessionem, quam habuit ibidem Ledi et Urso frater eius in villa Albin et domnus Růdbertus espicopus misit ibidem monachos suos alios clericos fecitque ibi officium dei fieri iugiter die noctuque ad laudem et gloriam dei. Ledi quoque et Vrso frater eius commendaverunt domno Růdberto episcopo nepotes suos nomine Wernharium et Dulcissimum ad discendas litteras et officium dei ad Iuuauensem sedem suam. Illi quoque enutriti et docti ceperunt ab ipso domno Růdberto per malum ingenium hoc eo nesciente rogare, ut medietas ipsius, rei que fuit eorum parentum in villa Albin quamque Theodbertus dux ad illam cellam sancto Maximiliano ad Pongo tradidit, daretur eis in beneficium. Et ita fecit domnus Růdbertus episcopus sprerans eos fideles fieri velle ad ipsam sedem suam. Illi vero accepta hac medietate in beneficium et multo tempore habentes ceperunt iterum a rectoribus ipsius sedis eciam suis nepotibus conplacitare. Quod dum factum fuisset, multis temporibus hoc haberant in beneficio ab ipsa sede, quamvis versuta intencione ibidem servirent. Interea contigit, ut a vicinis Sclauis illi fratres, quid ad Pongo de Salzburgensi sede ibidem destinati errant, inde expellebantur, et ita multis temporibus erat devastata eadem cella propter inminentes Sclauos et crudeles paganos. Quoniam igitur perdifficile est omnia pariter adnotare, que domnus Růdbertus episcopus his novellis temporibus christianitatis in eadem regione perfecit, tamen necessarium duximus non reticere pociora.