Non multo post tempore prospiciens idem episcopus aptum non esse eundem locum ad episcopii sedem, cepit aptiorem ad hoc opus querere locum. Una cum consensu et voluntate ipsius ducis pervenit ad fluvium Iuvarum, qui alio nomine dicitur Salzaha, in loco vocato Iuuano. Inveniens ibi multas constructiones antiquas atque dilapsas cepit ibi hunc locum expurgare, ecclesiam construere aliaque edificia erigere ad episcopii dignitaten pertinentia. Non longe postea venit iam fatus Theodo dux ibidem et dedit domno et sancto Rudberto episcopo eundem locum ad episcopii sedem cum finalibus locis ibidem adiacentibus castrumque superius cum montibus ex utraque parte fluminis illius et usque fagum stantem in medio campo in australi parte ipsorum, quod vulgo dicitur hagenpuha, cum aquis ibi circumquaque currentibus, ac pro eterno remedio anime sue hunc locum ad episcopatus honorem et sedem cum omnibus adiacenciis suis perpetualiter confirmavit. Tradiditque ibidem in villa, que dicitur Glana, tributales manentes in coloniis XIIII. Postea vero domnus et sanctus Rudbertus episcopus Theodoni duci dedit de proprio conquestu suo in auro et argento solidos mille et comparavit ad eum villam, que dicitur Pidinga, eum servis ibi manentibus in coloniis suis XXX, curtem et casam cum aliis edificiis et territorio ibidem pertinenti cum pratis pascuis silvis ac montibus, molendariis aquarumve decursibus, cum omnibus confiniis ibidem pertinentibus, et eternaliter ad ipsam sedem deservire vulgariter ac publice confirmavit. Similiterque tradidit ad eandem sedem idem Theodo dux in loco, qui dicitur ad Salinas, fornacium loca XX cum patellis et servitoribus suis et terciam partem de illo puteo, quo sal efficitur, et decimam partem de theoloneo, qui ibi in dominicum tollitur, et rectam decimam de sale. Dedit eitam ad eandem sedem idem Theodo dux de Romanis tributales homines LXX cum coloniis suis in diversis locis. Ad Cucullas dedit idem dux ad eandem sedem colonias III et silvam magnam cum pratis et pascuis ibidem pertinentibus et alpes duas his nominibus Gauzo et Luduso ad pascua pecudum. In pago dicto Atargo dedit Romanos tributales super Fechilaha manentes V, casam et curtem cum territorio suo aliisque rebus ibidem pertinentibus. Deditque idem dux Theodo ad iam dictam sedem in pago Trunsê in loco, qui dicitur Pachmanna, curtem et casam cum aliis appendiciis suis terris silvis pratis et aquis et manentem et casam, servos et liberos cum coloniis suis. In pago etiam Danubiicensê iuxta ipsam amnem in loco, qui dicitur Chruchinperch, vineas duas cum vinitoribus suis. Hec quoque omnia superscripta idem Theodo dux in suam elemosinam dedit ad ipsum locum sancto Růdberto episcopo et ad ipsam sedem perpetualiter confirmavit.