Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 2


Datierung: (c. 963)

Notum sit omnibus Christi praesentibus atque fidelibus futuris utriusque personae, qualiter quaedam nobilis domina nomine Vuilla quondam conplacitationem cum Fridarico venerabili Salzpurgensis sedis archiepiscopo faciendam decrevit. Tradidit namque praefata domina Vuilla cum manu advocate et senioris sui Sigihardi comitis in manus Fridarici archiepiscopi et advocati sui Pernhardi talem proprietatem, qualem tunc visa est habere ad Uuinchilarum et Otinheimun, id est nobilium virorum hobas IIII et iugera XV cum agris pratis pascuis silvis molendinis cultis et incultis omnibusque ad eadem loca pertinentibus et mancipia XI, quorum haec sunt vocabula: Sitili Vuoppo Fîncho Gunzi Azili Adalgoz Sunza Zidraga Liuza Sicca Enza, insuper etiam ad Otinheimun iugera XXX pro vado ad Muntegilin post obitum vitae suae filiorumque suorum Engilperti atque Nordperti ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum perpetualiter in proprietatem possidendum. Econtra quoque tradidit Fridaricvs archiepiscopus iuxta quod assensus et consilium fuit omnium suorum fidelium clericorum ac laicorum nobilium atque ignobilium cum manu advocati sui Pernhardi Vuillae in manus advocati et senioris sui Sigihardi comitis, quicquid idem Sigihardvs comes a sancto Petro sanctoque Ruodberto tunc in beneficium habuit in his III locis, id est ad Muntegilin et Fiscahâ ac Pereheimum, hoc est nobilium virorum hobas XII cum agris pratis pascuis silvis molendinis cultis et incultis et ipsum vadum, de quo supra scripsimus, pro quo iugera XXX data sunt ad Otinheimun, et insuper mancipia XXXII, quorum nomina sunt haec: Lanzo Imizi Trebegoz Vuozi Diotuni Engilhild Sigiuuolf Azo Engilman Iohan Adalfrid Enzi Raccoman Enza Vuaza Heiza Meripirin, item Enza, item Enzi, item Azo, Penno Rizo Gotto Hezo, item Azo, Cundhard Ruodpold Goza Geza Imaza Aza Nanthild, usque ad finem vitae suae, postea quoque filiis suis Engilperto scilicet atque Nordperto, quandiu vixerint, eadem loca praescripta, id est ad Uvinchilarum Otinheimun Muntegilin Fiscaha Percheimun, et mancipia omnia praedicta possidenda, et quisquis illorum diutius vixerit trium, illa omnia habeat usque ad finem vitae suae et post obitum illorum trium in potestatem atque vestituram sancti Petri sanctique Ruodberti haec omnia redeant et in evum permaneant.

Huius conplacitationis isti sunt testes ex utraque parte per aures adtracti Hatuuic comes, Ôtachar comes, Meginhard comes, Liutpold comes, Ruodolf, Aripo, Erchanger, Vueriant, Adalpraeht, Vuoluolt, Papo, Adaluni, Egino, item Aripo, Engilhard, Herideo, Heitfolc, Vuezil, Engilram, Altuom, item Adalpraeht, Reginhard, Eparhard, Hadalpreht, Scrôt, Suithart, Peppo, Ratolt, Rifuni, Chuonrat, item Vuezil, Ŏdalscalh, Otkoz.