Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 100


Datierung: (c. 925 07 30)

COMMUTACIO INTER ÔDALHARDUM ET ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM.

a) Noverint igitur omnes Christi fideles quoniam Odalbertus venerabilis archiepiscopus quandam commutacionem cum Ôdalhardo quodam nobili viro cum consilio fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum decrevit faciendum Tradidit namque praenominatus Vôdalhardus ad Ergeltespach hobas VII in reconpensacionem et omne videlicet territorium, quod ibidem visus est habere, exceptis in una quaque parte, quam celga vocamus, iugeribus tribus et uno curtili loco ad occidenlalem partem, quod vulgo hantkimahili vocamus, caetera omnia tradidit in manus Ôdalberti venerabilis archiepiscopi et advocati sui Adalfredi ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum ad sanctam Iuuanensem sedem absque ullius contradictione personae perpetualiter in proprietatem possidendum Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus cum manu advocati sui Adalfredi tradidit prenominato Ôdalhardo quicquid ad Uuidinapach visus est habere, except aecclesiae loco et atrio et uno curtili loco, caetera omnia ad eundem locum pertinentia sibi suisque posteris perpetualiter in proprietatem possidendum

Et isti sunt testes exinde per aures attracti Engilpreht comes, Chadalhoh comes, Adalfrid, Diotrih, Ludolf, Râtpot, Heitfolch, Uuolfperht, Uuelisinch, Diotto, Eparhart, Pirihtilo, Tyso, Iôdung, Volhart, Masso, item Eparhart, Fridaperht, Rôdolt, Selpker, Muotuni, Liutker, Mathfrid, Otker, Pêrnhart, Uuillihelm, Heimo, Rafolt, Dultinch, Aza1nan, Imizi, Heidfolch, Gotahelm.

b) Eodem die, quo haec tradicio peracta est, tradidit Altorf ad Erkeltespach hobas V in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Adalfredi ad sanctum Petrum sanctumqne Rodbertum perenniter in proprietatem Econtra vero praedictus episcopus cum manu praenominati advocate tradidit Altolfo Vôlagangesperch excepto aecclesiae loco et atrio et uno curtili loco perenniter in proprietatem

Et isti sunt testes, ut supra nominati sunt.