Datierung: 935 (05 16 c.)
Ausstellungsort: Mühldorf
a) Notamine vero omnium sanctae dei aecclesiae fidelium non sit ignotum qualiter inter Ŏdalbertum sanctae Iuuauensis ecclesiae archiepiscopum et Selpradum quoddam concambium est peractum Tradidit itaque Selprat in manus praefati archiepiscopi et advocati sui Diotmari proprietatem suam, quam ad Amfingam habere visus est, id est territorii hobas IIII et iugera XX et prata inter cultas et incultas iugera IIII ad sanctum Petrum sanctumque Hrodbertum perenniter in proprietatem possidendum Econtra vero Ŏdalbertus archiepiscopus unâ cum advocato praescripto eidem iam dicto Selprado tradidit in Undrimatale ad Pouminunchirichun territorii in mensura totidem cnm curte praemisitque ecclesiam cum atrio ecclesiastico in traditione. In conplacitationem concessit ei ecclesiam cum decima de domibus XXIII, territorium tantum contra suum aequanimiter mensuratum in proprietatem perenniter habeat, quod vero super mensuram residuum sit, ad sanctum Petrum sanctumque Hrodbertum consistat tarn in decirnis quam et territoriis
Isti sunt testes Otker, Pernhart, Ŏgo, Raffolt, Arbo, Hunolf, Liutker, Paldrih, Helmuni, Uuiholf, Erchaperht, Uuirunt, Eccho, Adalperht, item Adalperht, Azaman, Pâpo, Diotpato, Adalolt, Folchrat, Ruodolf, Pâpo.
Anno incarnationis domini DCCCC XXXV peractum.
b) Conplacitationem, quam pro ecclesia et decimis egerunt, usque in finem vitae suae et uxoris suae habeat in proprietatem, postea ad domum dei remeat bene habitatum et cultum, et testibus prope ante scriptis hoc idem affirmatum est