Datierung: 925 09 25
Ausstellungsort: Salzburg
Notum sit igitur omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus, qualiter Ôdalbertus Iuuauensis sedis archiepiscopus cum quodam vasso suo n(ominato) Uuolfperht [non] inutilem domui dei conplacitationem consultu fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum facere decrevit. Tradidit itaque ipse Uuolfperht in manus praedicti archiepiscopi et advocati sui Reginberti proprietatem suam totam, quam habuit ad Holzheim in Isnahgouue in comitatu Orendilonis ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum perenniter possidendam Econtra etiam Ôdalbertus archiepiscopus unâ cum advocato suo Reginberto eidem Vuolfberto tradidit locum unum n(ominatum) Ehchistat cum ecclesiasticis vel curtilibus rebus et mancipiis IIII, quorum nomina sunt Adalperht Reginperht Ôspirin Gisalfrit, cum ceteris quae tunc habuit in beneficium, itaque ut ipse vel uxor eius n(ominata) Burglind tandiu vixissent uterque in proprietatem possideret, postea ad praescriptos sanctos dei utraque loca consisterent.
Inde sunt testes: Moimyr comes, Diotmar, Otker, Peranhart, Rôdolt, Rafolt, adalperht, heitfolch, Odalman, sigiperht, Zuentipolch, Vuillihelm, Kerhoh, Vuitagouuo, odalhart, Pâpo, milo, hiltolf, Vuirunt, Hadamar.
Actum ad Salzpurch, anno DCCCC XXVI, die VII. kal. oct(obris).