Dating: 925 05 16
Place of Composition: Mühldorf
Placuit igitur et convenit quandam commutationem Ŏdalberto archiepiscopo cum Zuentibolcho suo vasso consulte peragere. Tradidit etiam Zuentibolch nobilis vir talem proprietatem, qualem iam Selprat habuit, id est hobas IIII in Isnahgouue iuxta fluviolum Îsna dictum, loca Vûilchircha vocato i(n) manus Ŏdalberti archiepiscopi et advocati sui Diotmari cum omnibus iuste ad hunc praedictum locum adtingentibus tam silvis quam territoriis ad sanctum Petrum sanctumque Hrodbertum perenniter in proprietatem ad Iuuauensem sedem possidendum. Econtra vero Ŏdalbertus Iuuauensis ecclesiae archiepiscopus unâ cum advocato suo Diotmaro eidem Zuentibolcho tradidit in Isnahgouue in loco Gunzinboua dicto territorii iugera CVI et in eodem pago ad Messilingon, veluti Engilger, qui cognonime Ûpizi dicitur, in beneficium habere visus est, sibi in proprietatem perpetualiter possidendum
Isti sunt testes n(ominati): Otker, Pernbart, Ŏgo, Raffolt, Arbo, Hunolf, LIutker, Paldrih, Helmuni, Vuiholf, Erchanperht, Uuirunt, Eccho, Adalperht, item Âdalperht, Azaman, Pâpo, Diotpato, Adalolt, Folchrat, Ruodolf, Pâpo.
Anno domini incar(nationis) DCCCC XXXV, actum ad Mulidorf XVII. kal. ivn(ii).