Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 97


Datierung: (c. 923)

CONPLACITATIO PILIGRIMI ARCHIEPISCOPI CUM EPARRARDO VASSO SUO.

Noticia vero conplacitationis inter Piligrimum archiepiscopum et Eparhardum vassum suum. Tradidit igitur ipse praefatus nobilis vir loca II ad Pirchinapach nominata in manus praedicti archiepiscopi et advocati sui Kerhohi ad sanctum Petrvm sanctumque Rodbertum in proprietatem perenniter post obitum suum habendum Econtra vero tradidit archiepiscopus una cum advocato suo praedicto nobili viro ad Aharuauuam, sicuti Penzo clericus ibidem in beneficium habebat, cum ecclesia et decima et omnibus iuste ad hunc locum pertinentibus usque in finem vitae suae habendum, post obitum vero eius ad praedictos sanctos dei aeternaliter in proprietatem possidendum

Isti sunt testes Otachar comes, Diotmar, Engilscalh, Hadamar, Ruodhoh, Tagadeo, Altrih, Mîlo, Alprih, Azaman, Grimhart, Volrat, Amolrih, Ellinrih, Appo, Liutker, Megilo, Uûisunt, Uuolamunt, Uualtilo, Helmrih, Suuidbart, Ludolf.