Dating: 924 11 22
Place of Composition: Au a/Inn
In nomine Christi decrevimus, notum fieri omnibus Christi fidelibus scilicet praesentibus et futuris qualiter Ôdalbertus archiepiscopus et quidam nobilis vir Sigihalm nominatus inter se quondam commutationem facere decreverunt Tradidit itaque praenominatus Sigihalm ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm et in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocate sui Liutkari omnem proprietatem suam, quam videtur habere loco nuncupato Holzhusa, hoc sunt duas partes ipsius proprietatis res domus dei maius augeri quam minui, et tertia pars ad honorem praedictorum sanctorum contra retribution Econtra vero tradidit ipse praetitulatus archiepiscopus ipso praenominato nobili viro cum consilio et consensu clericorum atque laicorum ad ipsam sedem pertinentium unam partem contra tribus partibus loco vocato Pozigesheima.
Et exinde sunt testes per aures attracti Engilperht comes, Chadalhoh comes, Diotmar comes, Kerhoh, Otker, Sigihart, item Diotmar, Nordperht, Hadamar, Herrant, Adalperht, Ludolf, Reginhalt, item Adalperht, Zuentipolch, Rafolt, Uuolfperht, Rupo, Mîlo, Reginperht, Ruodlant, Engilrih, item Reginperht, Fridapold, Ratpot, Vuelisinch.
Actum ad Augiam, in die X. kal. decembr(is).