Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 95


Datierung: 933 06 30
Ausstellungsort: Raitenhaslach

DE CONPLACITATIONE UVALTILONIS.

Hoc enim vero omnibus nobilibus et ignobilibus notum sit qualiter quidam nobilis vir n(ominatus) Vualtilo quandam conplacitationem cum Iuuauensis ecclesiae archiepiscopo Ôdalberto fecerat Et tradidit in manus eius et advocati sui Reginberti proprietatem suam talem, qualem habere visus est ad Rôtam et mancipia II cum omnibus iuste ad hunc locum pertinentibus ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm perenniter in proprietatem possidendum statimque domui dei investituram dimisit. Econtra vero Ôdalbertvs archiepiscopus unâ cum Reginberto advocato suo eidem Vualtiloni tradidit curtem unam Rôta vocitatam, vulgo quoque Kihei dictam, cum mancipiis IIII caeterisque omnibus legaliter et iuste ad hanc curtem accedentibus sibi et fratri eius iam dicto in proprietatem habendum, quousque uterque vita in ista maneat, postea vero ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm uterque locus in proprietatem consistat et proximus locus domus dei in ipsa silva Kihêi habeat pastum porcorum

Isti sunt testes Utto, Otker, Diotmar, Rafolt, item Diotmar, Milo, Paldrih, Eîgino, Iramperht, Ôgo, Albrih, Hadamar, Nanzo.

Actum ad Reitinhasalah, anno DCCCC XXXIII, II. kal. iul(ii).