Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 94


Datierung: 934 05 01
Ausstellungsort: Reichenhall

DE COMMTITATIONE ZUENTIBOLCHI.

Omnibus igitur sanctae christianitatis fidelium industria comperiat qualiter quidam nobilis vir n(ominatus) Zuentipolch cum Ôdalberto domino suo archiepiscopo quoddam concambium agere petiit, sicuti et praestante archiepiscopo peregit Tradidit autem ipse Zuentibolch in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Diotmari talem proprietatem, qualem habuit ad Unfridesdorf et qualem habuit in Salzpurchgovue iuxta Vuinipuram, quam Kerhoh iam tradidit Diotmaro patri suo, et qualem habuit ad Tetilinesdorf in Matahgouue: haec tria loca cum omnibus iuste ad haec loca accedentibus ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm perenniter in proprietatem possidendum Econtra vero sanctae Iuuauensis aecclesiae praefatus archiepiscopus unâ cum Diotmaro advocato suo eidem Zuentibolcho cum consilio fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum tradidit in Salzpurchgovue, quicquid iam Mildrud habuit in villa Rincheim dicta, sibi sine alicuius personae obstaculo in proprietatem perpetualiter habendum

Isti sunt testes Pêrnhart, Sigihart, Nordperht, Heimo, Kerhoh, Rafolt, Rihheri, Engilperht, Sigiperht, Reginperht, Adalperht, Uôdalhart, Fritilo, Puopo, Herideo, itmn Reginperht, Liutperht, Ratpold, Irminger, Liutker.

Anno domini DCCCC XXXIIII, actum ad Halle iu kal. mai(i).