Datierung: 934 05 01
Ausstellungsort: Reichenhall
Notum sit igitur omnibus christicolis, qualiter quidam nobilis vir n(ominatus) Ôdalhart cum domino suo Ôdalberto sanctae Iuuauensis ecclesiae archiepiscopo quandam commutationem agebat Tradidit quoque ipse Ôdalhart in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Diotmari talem proprietatem, qualem habuit duobus locis Frumaholz et Rihkeresdorf dictis cum omnibus ad haec loca iuste accedentibus territoriis cultis et incultis silvis molendinis ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in proprietatem perenniter possidendum Econtra vero praefatus archiepiscopus unâ cum advocato suo Diotmaro et consultui fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum assentiens eidem Ôdalhardo de rebus domus die tradidit unum locum Hûsa vocitatum, quod quondam Vualtaberti iam fuit nobilis viri, cum omnibus iuste ac legaliter ad hunc locum accedentibus sibi in proprietatem hereditariam perenniter possidendum
Isti sunt testes Pernhart, Sigihart, Heimo, Kerhoh, Zuentipolch, Rafolt, Rihheri, Engilperht, Nordperht, Sigiperht, Reginperht, Adalberht, Fritilo, Puopo, Herideo, item Reginperht, Liutperht, Ratpold, Aran, Irminger, Liutker.
Anno incarnationis domini DCCCC XXXIIII, actum ad Halle, kal. mai(i).