Datierung: (nach 933 06 30)
Notitia traditionum inter Ôdalbertvm archiepiscopum et Riholdum presbiterum. Tradidit nanque praefatus presbiter Riholdus cum manu advocati sui Diotmari talem proprietatem, qualem in illo loco visus est habere ad Ellanharteschirichun ad sanctum Petrum sanctumque Rodberhtvm perpetualiter in proprietatem possidendum. Econtra vero tradidit praedictus archiepiscopus talem proprietatem, sicuti inantea Vualtilo tradidit ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in illo loco, qui dicitur Rôta, sine obstaculo ullo in proprietatem Riholdo presbitero possidendum usque in finem vitae suae et post obitum eius utrumque locum ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm aevis temporibus possidere
Isti sunt testes exinde Orendil comes, item Orendil Otker, Pêrnhart, Chûonrat, Pâpo, Diotmar, Vualtilo, item Diotmar, Dultinch, Ruodolt, Aûo, Mîlo, Vualdman, Vualtker, Helmuni, Nanzo, Azam'an, Diotrih, Liodro, Kiso, Rafolt.