Datierung: 932 02 14
Ausstellungsort: Chiemsee
Omnibus igitur notum sit Christi fidelibus qualiter Odalbertus archiepiscopus quondam complacitationem cum Zuentibolcho quodam nobili viro agere decrevit Tradidit nanque Zuentibolch cum manu patris sui Diotmari in manus Odalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti tales proprietates, quales in locis Vuillinperch dictis et ad Percheim et Dorfe seu ad Chatinprunnin inter haec loca prenominata hobas IIII cum mancipiis X nominatis Mazo cum uxore eius et filia, Salacho et uxor eius, Âzo cum uxore, Ruoza Echcha Engizo ita ut post finem vitae suae et Diotmari patris eius ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm perenniter in proprietatem habendam Econtra vero domnus Ôdalbertus archiepiscopus cum manu Reginberhti advocati sni tradidit Zuentibolcho et Diotmaro, quicquid ipse Zuentipolch in beneficium ad Marhinauuanch et Erlasteti habuit cum curtibus aedificiis decimis mancipiis utriusque sexus seu omnibus parvis ac magnis, ut usque in finem amborum in proprietatem habeant, postea vero ad sanctam Iuuauensem sedem remeandum
Isti sunt testes Diotmar, Otachar, Uuillihelm, Ruodolt, Pernhart, Rafolt, Puopo, Papo, item Papo, Huzo, Salaman, Nanzo, Ambricho, Uvitagouuo, Rato, Gundachar, Engilscalb, Diotrih, Starchant, Lantperht, Engilfrid, Heinrih.
Actum ad Chiminchsae, anno DCCCC XXXII, XVI kal. mar(tii).