Datierung: (933) 09 16
Ausstellungsort: St. Georgen
Omnibus igitur fidelibus notum sit quoniam Odalbertus archiepiscopus de consultu fidelium suorum quandam conplacitationem cum Erichone et uxore sua n(ominata) Unolalind peregit Tradidit quoque Erih et uxor eius prenominata in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Rafoldi locum unum ad Rihhartesheimon vocatum ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum ad sedem Iuuauensem perenniter in proprietatem possidendum Econtra igitur Ôdalbertus archiepiscopus et advocatus eius tradiderunt Erichoni et uxori suae ad Vdarnes hobam unam et Helphinstein hobam dimidiam cum omnibus ad easdem pertinentibus usque in finem utriusque vitae in proprietatem, postea vero ad sanctum Petrum sanctumque [Rodbertum ] perpetualiter in proprietatem.
Isti sunt testes ex utraque parte per aures attracti Diotmar comes, Kerhoh, Rafolt, Papo, item Diotmar et filius eius, Paldrih, Ruodolf, Rihhart, Dultinch, Uualtker, Erchanpold, Engilperht.
Actum ad sanctum Georgium, XVI. Kal. octobr(is).