Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 89


Datierung: a) 933 06 30 b) 933 07 16
Ausstellungsort: Raitenhaslach

DE CONPLACITATIONE VOGONIS.

a) Noverit igitur omnium sanctae dei aecclesiae fidelium industria qualiter quidam nobilis vir n(ominatus) Ôgo et uxor eius n(ominata) Gotini quandam conplacitationem archiepiscopum Ôdalbertum agere petierunt illoque praestante fecerunt. Tradidit autem Ôgo et coniux eius praedicta in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti talem proprietatem, qualem ad Rotam habere visi sunt, cum mancipiis utriusque sexus decim et omnibus caeteris iuste ad hunc locum adtingentibus ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm perenniter in proprietatem possidendum et statim investituram domui dei cum omnibus reliquerunt fruendam. Econtra vero praefatus archiepiscopus una cum Reginberto advocato suo et consultui fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum obaudiens eidem Ôgoni et coniugae suae iam dictae tradidit de rebus domorum dei sibi conlatis curtem ad Chienpereh cum mancipiis et territoriis caeterisque omnibus iuste ad hanc curtem accedentibus, excepto porcorum pastu, et curtem ad Prûckadorf cum omnibus iuste ad hunc locum pertinentibus et ad Esckilinpah cum mancipiis tunc ibidem manentibus aliisque omnibus legaliter ad ipsam curtem accedentibus sibi et uxori suae praefatae usque ad amborum vitae exitum in proprietatem habendum, postea vero ad praescriptos sanctos ad Iuuauensem sedem eadem loca bene culta in proprietatem perenniter consistenda

Isti sunt testes n(ominati): Ûtto, Otker, Diotmar, Rafolt, item Diotmar, Milo, Paldrih, Êpino, Iramperht, Alprih, Hadamar, Nanzo.

Actum ad Reitinhasalah, anno domini DCCCC XXXIII, die II. kal. iul

b) Iterum autem renovata est eadem conplacitatio in ipso anno XVIII. kal. aug. in eodem praedicto loco ad Reitinhasalah cum istis testibus n(ominatis): Diotmar, Kerhoh, Graman, Hadamar, Reginhart, Rafolt, Unillihelm, Vôlrat, Uuitagouuo, Eparhart, Alpolt, Vualtvni, Eginolf, Otachar, Vtto, Gundperht, Papo, item Pâpo.