Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 86


Datierung: 932 04 03
Ausstellungsort: Salzburg

CONCAMBIUM INTER ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET DULTINGUM.

Tradidit igitur Dultinch quidam nobilis vir in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberhti curtilia loca II inter IIII loca eligenda in villa Tvzzilinga dicta ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum perenniter in proprietatem possidendum Econtra vero praefatus archiepiscopus Ôdalbertus unâ cum Reginberhto advocato suo eidem Dultingo nobili viro in Radespona Jocum curtilem unum in proprietatem sibi perpetualiter habendum tradidit.

Et testes traxerunt, quorum nomina sunt Chadalhoh comes, Rafolt, Albrih, Hahart, Otker, Christan, Rifuni et alii quamplurini.

Actum ad Salzpurch, anno DCCCC XXXII, III. no(nas) apr(ilis).