Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 85


Datierung: 930 (10 12 c.)
Ausstellungsort: Regensburg

CONCAMBIUM INTER ODALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET RAHUUINUM NOBILEM VIRUM.

In nomine dei aeterni Cognoscat igitur omnium sanctae dei aecclesiae fidelium industria qualiter Ôdalbertus Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus cum quodam nobili viro n(ominato) Rahuuin rês domus dei emeliorandas quoddam concambium agere decrevit, sicuti et fecit. Tradidit itaque praefatus Rahvuin vnâ cum filiis suis in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Engilberti comitis talem proprietatem, qualem sibi Arnulfus dux et dominus eins dederat in Salzpurchgouue in comitatu eiusdem Engilberti in orientali plaga fluminis Salzaha hobas X inter duo loca, id est Lenginueld et Puoehe, si forte inibi pleniter metiri potuissent, sin autem in occidentali parte eiusdem fluminis mensura impleretur, et mancipia CVI, caeterisque omnibus ad haec loca iuste ac legaliter accedentibus ad sanctum Petrum sauctumque Rodbertum perpetualiter in proprietatem et eiusdem traditionis vestitores sunt: Ruodperht Iôdunch. Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus cum manu Engilberti comitis et advocati sui retradidit eidem Rahvuino et filiis eius in Nordgovue, loco Vuoluespach dicto, quicquid illic aecclesia sancti Hrodberti habere visa est et ut ipse tunc ibidem habuit in beneficium, cum omnibus ad hunc locum iuste pertinentibus, tam in ædificiis quam territoriis cultis et incultis sive mancipiis CVI, et ita traditio peracta est, ut isdem Rahuuin eundem locum sibi traditum cum omnibus supradictis adiacenciis suis unâ cum filiis in proprietatem hereditariam perpetuis temporibus possideret illiusque vestitores sunt: Ruodolf et Âuo, et eiusdem vestiturae testes: Puolo, Irmfrid, Gundperht, Altman, Eparmunt, Ellanperht, Gotesscalh, Uualtker, Meginuuart, Volrat, Chuniperht, Salaman, Diotmar, Folchmar. Isti sunt testes vestiturae sanvti Rôdberti: Helmperht, Ruodker, Engildeo, Peranheri, Ârfrid, Herideo, Perhtolt, Megingoz, Purchart, Iramperht, Iôdunch.

Peraetae utriusque traditionis isti sunt testes legali more per aures similiter adtracti Reginperht comes, Uualtilo comes, Liutperht comes, Chadalhoh comes, Ruodperht, Uuasagrim, Megingoz, Ôdalrih, Âuo, Dultinch, Ruodolf, Sigifrid, Salaman, Immo, Lanzo, Erchanperht, Dethalam, Engilperht, Otperht, Imizi, Engildio, Diotto, Herrant, Arbo, Uuithart, Adalperht, Ascrih, Isanperht.

Actum Radasponam in praesentia atque licentia Arnulfi ducis, anno domini DCCCC XXX, indictione III.

Conversa cartula nomina mancipiorum summa notatur ex utraque parte. Haec mancipia Lenginueld in curte IIII inventa sunt; quorum nomina sunt Lantrih Stranz Suona cum filia I. Preterea isti parscalchi pro mancipiis ad domum dei dati sunt de Ravuino: ad Lenginueld Paldrih et uxor eius cum filiis III, Liuzo et uxor eius cum filiis II, Enzi et uxor eius cum filiis II; ad Percheim Penno cum filiis II, Azo Uuoppili Enzi uxor eius cum filio I; ad Iupindorf Kezo et uxor eius cum filio I, Uuazili et uxor eius cum filio I; ad Campanauam Puoso et uxor eius cum filio I; ad Puochae Gotto et uxor eius cum filiis II, Frouuilo et uxor eius cum filio I, Ruozi et uxor eius cum filio I, Kizo nauta; ad Albinam Gozilo et uxor eius cum filio I, Manno; ad Chuchulam Enzi et uxor eius; ad Albinam inferiorem Ello et uxor eius cum filio I, Ruozo Iôllo et uxor eius cum filio I; ad Gretticham Truto Flinza cum filio I, Ellinrat cum filio I; ad Anauam Uictor et uxor eius Victoria, Rizo Iôllo Gezo; ad Morzagam Mannili et uxor eius cum filiis II, Liupuni et frater eius; ad Liberingam Gotto et uxor eius eum filiis II, Ostarpold et uxor eius, Uuozi et uxor eius cum filiis III, Lanzo et uxor eius cum filio I, Ôzi et uxor eius cum filiis II, Enzi et uxor eius cum filiis III, Iustina cum filiis III; ad Sûozzinheim Engilo et uxor eius; ad Pisontiam Gotto cum filiis II. Sunt per totum mancipia CVI Haec mancipia de domo dei datae sunt: Diotpato et uxor eius cum filiis III, Liutfrid et uxor eius eum filiis V, Folcholt cum filio I, Rizo et uxor eius cum filiis III, Perhtram et uxor eius cum filio I, Mathkis cum filiis II, Rihhelm cum filiis tribus, Vuillihelm Liutpero et uxor eius cum filiis III, Rihho et uxor eius cum filio I, Azili Diotker et uxor eius enm filiis IIII, Uuolfpero et uxor eius cum filiis III, item Liutfrid Toteman Rihgoz et uxor eius, item Lintfrid Raza cum filiis V, Petto Irampirch cum filio I, Diotila cum filiis V, Uuillipurch Diotrat cum filio I, Sigifrid Adalker Imizi et uxor eius cum filiis II, Uuilolf Perhtrud Lantvuih Engilrat, foris sunt mancipia XVIII, Folcholt Perhtram Hêrosta Liupuni. Sunt per totum mancipia CVI.