Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 84


Datierung: 931 02 06
Ausstellungsort: Salzburg

INCIPIT COMMUTATIO INTER VIROS DEI AD SALZPURCH ET EIUSDEM COMMUTATIONIS CANONICORUM CONPLACITATIO CUM ARCHIEPISCOPO ÔDALBERTO.

a) In nomine dei aeterni Cognoscant omnes sanctae dei aecclesiae fideles clerici quidem et laici quoniam viri dei in Salzpurch divino in ministerio devote manentes, monachi scilicet et canonici, duas habuerunt communes proprietates, unam igitur ad Pidingon, vulgo ad Phafindorf dictam, quam olim Vuitagouuo comes eis pro animae suae remedio tradiderat, aliam in Chimincgouue Merinatal nuncupatam, quam Diotrih quidam nobilis vir illis pro aeterna mercede tradiderat. Tunc quoque eisdem viris dei placuit et convenit utrique congregationi commode sibi de ipsis proprietatibus agere, sicuti et in praesentia atque licentia Ôdalberti eiusdem sedis archiepiscopi peregerunt. Tradidit quoque Liutfredus presbiter, qui tunc decanus fuit canonicorum, unâ cum ipsis canonicis et eiusdem placiti advocato n(ominato) Diotmar talem proprietatis partem, id est dimidiam, veluti habuerunt praefato loco ad Phafindorf totum per omne Tagoberhto monachorum decano accipiente cum eo Reginberhto advocato caeterisque monachis perpetualiter in proprietatem possidendum cum omnibus ad hunc locum iuste accedentibus. Econtra vero iam dictus Tagobertus monachorum decanus unâ cum advocato suo Reginberto ceterisve monachis tradidit in manus Liutfredi canonicorum decani et advocati sui Diotmari seu et aliorum canonicorum talem proprietatis partem dimidiam, qualem habuerunt monachi ad Heide Merinuntal dictam canonicis cum omnibus ad hunc locum pertinentibus in proprietatem perenniter habendum.

b) Statimque vero in eodem loco ipsi canonici cum decano suo Liutfredo piissimi domini sui iam dicti archiepiscopi petierunt clementiam, ut eundem locum ad Heide tunc noviter cum monachis commutatum ad domum dei concambii gratia accipere dignaretur et aptiorem locum econtra illis donare, et ita agere domnus archiepiscopus eis cum consultu fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum clementer concessit Tradidit etiam isdem praenotatus decanus canonicorum cum aliis sibi subiectis canonicis et advocato suo Diotmaro omnem proprietatem suam, quam ad Merinuntale iuxta silvam Heid habere visi sunt, in manus iam dicti archiepiscopi et advocati sui Reginberhti ad sanctum Petrum sanctumque Rôdbertum cum omnibus iuste ad hunc locum pertinentibus in proprietatem perpetuam possidendum. Econtra vero domnus Odalbertus archiepiscopus una cum advocato suo Reginberto tradidit in manus Liutfredi presbiteri sui ac decani et advocati sui Diotmari canonicis ipsis aliquis accipientibus curtem unam Liuplindorf dictam in Salzpurcgouue iuxta Loufin cum mancipiis aedificiis territoriis caeterisque omnibus iuste ad istum locum pertinentibus quaesitis et inquaesitis ita, ut ob statum atque sacri ministerii culturam dei et sancti Petri sanctique Rodberti necnon et sui memoriam et antecessorum suorum ipsi canonici et posteri sui eiusdem vitae cultores eandem curtem cum suis accedentiis in usum proprietatis sine alicuius contradictione perenniter possideant.

Et istis testibus ambas prescriptas commutationes aures trahendo adfirmaverunt, quorum nomina sunt Sigihart et frater eius Nordperht, Engilperht, Rorinch, Diotmar Pêrnhart fratres, Starchant, Uuitagovuo, Gerhoh, Fâto, Pirihtilo, Engilscalh, Uuago, Rafolt, Puopo, Sinzo, Milo, Albrih, Erchanperht, item Engilscalh, Uuelisinch, item Engilperht, Nandperht.

Actum ad Salzpurch, anno DCCCC XXXI, die VIII. id(us) Feb(ruaiii), anno episcopatus eius VIIII.

Expletis igitur commutationibus domnus archiepiscopus adiecit dicens: Si quis has traditiones post hinc aliquo vellet evertere vel infringer conatu, iudicio divino, cum dominus impiis dicturus sit: Ite maledicti in ignem aeternum, ab eorum consortio nullatenus segregetur, et adstans omnis clerus et populous respondit dicens: Fiat, fiat