Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 61


Datierung: 931 02 09
Ausstellungsort: Salzburg

DE COMPLACITATIONE ENGILBERTI PRESBITERI.

Nihil sibi quisquam cernitur minuendum, qui econtra recipit emolumentum Quapropter Odalbertus sanctae Iuuauensis ecclesiae archiepiscopus priorum sanctae eiusdem Iuuanensis sedis antistitum actum moresque sequendo cum quodam eodem praescripto presbitero suo et nobili viro n(ominato) Engilperht pro suae domus dei incremento quandam complacitationem agere decrevit, sicuti et fecit Tradidit igitur idem Engilperht presbiter cum manu advocati sui Diotmari causa complacitandi in manus Odalberti archiepiscopi domini sui proprietatem suam talem, qualem in Salzpurchgouue habuit, prius a domo dei commutatam, id est in tribus locis prope in uno campo iacentibus nuncupatis Perhcah Lohon Straza. Inter haec tria loca territorii sunt hobae III et mancipia VI. In eandem complacitationem tradidit et eo quod ei mancipiorum summa tunc defuit, locum praefatum ad Straza, id est hobam I, dedit pro mancipiis beneficialibus suis, et VI mancipiorum suorum nomina sunt haec: Vulfrich Vnolfheri Adalrich Vuerman Diotni Adalni. Eandem complacitationis vero traditionem unâ cum archiepiscopo Reginperht advocatus accepit ad sanctum Petrum sanctumque Rhôdbertum post obitum Engilberti sive Liutfredi nati sui in proprietatem possidendum per aevum Econtra vero Odalbertus archiepiscopus cum manu iam dicti advocati sui de rebus dei sanctorum sibi commissis eidem presbitero suo Engilberto accipiente secum advocato suo Diotmaro atque nato suo Liutfredo tradidit omne, quod tunc in beneficium visus est habere, id est in III locis vocitatis ad Chataprunnin in Pisoncia cum mancipiis edificiis territoriis cultis et incultis necne cum omnibus ad hunc locum iuste pertinentibus, ad Muonam in Salzpurcgouue cum mancipiis edificiis territoriis cultis et incultis caeterisque omnibus iuste ad hunc locum adtingentibus sive in Halle sive foris Halle existentibus, ad Glasam in eodem pago simili modo cum mancipiis aedificiis terris arabilibus et inarabilibnu ceterisque omnibus ad haec praescripta tria loca antique tempore legaliter collocatis sibi usque in finem vitae suae in proprietatem per omnia possidendum, post illum vero Liutfrid natus eius, si eum fortassis snpervixerit, usque ad obitum suum sine contradictione alicuius personae in proprietatem teneat, postea ad praedictos sanctos dei bene culta utraque remaneant. Haec mancipia quoque inter haec tria loca in complacitationem his tradita sunt n(ominata): Gerhart et uxor eius cum filiis III, Hiltisuuint, Adalger et frater et soror eins, Liozo uxor eius et fratres eius I, Diotpirch cum filiis II, Vuezo et soror eius Enza, Liutnni et sorores eius II Vuantperht Diotpolt Purchsuuind et filius eius, Irminlind Kunzi Uuigo Yrmpold Ôza cum filiis III, Liupenza cum filiis II, Uualtrat Engilheri Engilo Gezo et uxor eius, Engilman Endobriza cum filiis III, Echa Ringuni et fratres eius III, Engilman et frater eius, Ella Reginuuar et soror eius.

Ipsiusque complacitationis isti sunt testes Sigihart et fratres eius Nordperht et Engilperht, Diotmar et frater eius Pernhart, Kerhoh, Ôgo, Hadamar, Selpker, Otker, item Gerhoh, Pirithilo, Durinch, Engilperht, Puopo, item Engilperht, Heimo, Arnolt, Herideo, Fricho, A.dalperht, Vuitagouuo, Ruodlant, Kisalhart, Tagaperht, Grimperht, Irminhart, Ratheri.

Actum ad Salzpurch, anno incarnationis domini DCCCC XXXI, V. id(us) feb(ruarii).