Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 62


Datierung: (931 02 09 c.)
Ausstellungsort: Salzburg

ITEM DE COMPLACITATIONE ENGILBERTI.

Cognoscant vero omnium nobilium et ignobilium tam praesentium quam et futurorum personae qualiter Ŏdalbertus archiepiscopus quondam complacitationem cum consultu fidelium suorum clericorum sive laicorum item cum iam memorato Engilberto nobili presbitero suo facere decrevit, sicuti et fecit Tradidit quoque praefatus Engilperht cum manu advocate sui Reginperhti in manus Odalberti archiepiscopi et advocati sui Chadalhohi curtilem locum unum cum agris et pratis ad eundem: locum pertinentibus, loco Hegilo nuncupato, in aquilonari plaga eiusdem montis, in viculo ubi Uuiniddram habitat ad sanctum Petrum sanctumque Rhodbertum post obitum eius sive Liutfredi nati sui in proprietatem eternaliter possidendum Econtra vero tradidit Odalbertus archiepiscopus cum manu advocate sui praedicti in manus Engilberti presbiteri et advocati sui Reginberti in Salzpurchgense urbe aecclesiam sancti Iohannis Baptistae domumque cum curte et de ianuis pomerii sanctae Mariae, sicuti olim Yrminbarius praepositus illic visus est possidere, sibi perpetualiter in proprietatem habere usque in finem vitae suae seu Liutfredi nati sui, postea vero ad sanctum Petrum sanctumque Rhodbertum consistendum

Isti sunt testes Pirithilo, Puopo, Engilscalh, Heimrich, Vuolrat.

Actum ad Salzpurch in dei nomine.