Datierung: 930 03 25
Ausstellungsort: St. Georgen a/S.
Agnoscant omnium igitur nobilium et ignobilium tam praesentium quam et futurorum personae qualiter quidam nobilis vir et presbiter n(ominatus) Engilperht cum domino suo Odalberto archiepiscopo quondam commutationem agebat Tradidit autem idem Engilperht cum manu advocati sui Diotmari in manus Odalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti talem proprietatem suam totam, qualem habere visus est loco Timinperch dicto in Isuahgouue in comitatu Orendilis iuxta Utinhusa cum omnibus iuste legaliterque ad hanc proprietatem accedentibus ad sanctum Petrum sanctumque Rhodbertum perenniter possidendam in proprietatem ea ratione, ut si in ipso loco plus aut aequale accepti territorii foret, commutation firmiter consistat, et si fortasse minus alias vero simili vet maiori restituisset proprietate. Econtra vero Odalbertus archiepiscopus unâ cum advocato suo Reginberto consultui fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum praebens assensum de rebus sibi commissae aecclaesiae tradidit eidem Engilberto accipiente cum eo advocato suo Diotmaro locum unum desertum, sicuti et ipse dedit, loco vero dicto in Salzpurchgouue Straza inxta Perahach, ubi Adalot iam habitaverat et Alpolf quidam faber eundem locum iam complatitaverat, ita ut ipse Engilperht totum hoc territorium in illo prefato loco post obitum Alpolfi sibi habeat in haereditariam proprietatem perenniter
Et ut verior credibiliorque [ab] omnibus teneretur, testes ex utraque parte legaliter traxerunt, quorum nomina, subnotantur ita scripta Diotmar filius Odalberti, Engilperht filius Hartucici, Kerhoh, Zunentipolch, Dultinch, Rafolt, Hadamar, Heidfolc, Puopo, Engilperht, Vuitagouno.
Actum ad sanctum Georgium VIII kal. aprilis anno incarnationis domini DCCCC XXX feliciter amen.