Datierung: 927 05 09 und 10
Ausstellungsort: Karnburg (Maria-Saal)
Notum sit igitur omnibus fidelibus christianis, qualiter Ôdalbertus Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus quandam conplacitationem cum quodam nobili viro Vuêriant vocato et cum uxore sua n(ommata) Adalsuind consilio fidelium suorum agere decrevit. Tradidit namque praedictus Vuêriant cum Adalsuinda uxore sua in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocate sui Reginperhti proprietatem suam, quam in loco Hûs dicto traditione Arnulfi et Perhtoldi ducum accepit ut post obitum suum et uxoris suae Adalsuindae âc filiorum suorum Perhtoldi et Pernhardi atque filiarum suarum n(ominatarum) Hiltigart etVuoza ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm ad Iuuauensem sedem perenniter in proprietatem possidendum; insuper etiam de eadem praedicta curte hobam unam et territoria II, in quibus manentes duo residerunt statim ad domum dei investituram dimisit. Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus cum manu Reginberti advocati sui tradidit Vueriando et Adalsuindae coniugi suae curtem Frîesâh dictam cum aecclesia et decimis aedificiis mancipiis omnibus inibi manentibus seu cunctis illic iuste pertinentibus, insuper ista mancipia: Cantalonem cum sua progenie, et ancillas III quas Reginhart tunc habuit, vel ipsas relinquere aut similibus in ipso anno relinquere, et ancillam unam quam Chadalhoh tunc habuit, vel ipsam relinquere aut simili reddere, quae in traditione prius excipitur; praeterea alia mancipia n(ominata): Gunzi et uxor eius et filii eius Engildio, Ellinhilt et filii eius, ea videlicet ratione, ut praedictus Vuêriant et uxor eius Adalsuind âc iam dicti filii eius et filiae, usque in finem diutissimae illorum viventis utrasque traditions optineant in proprietatem, postea vero ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm ad Iuuauensem sedem integerrime bene habitatum utrumque locum remittere in proprietatem perpetuo seculo possidere
Isti sunt testes ex utraque parte attracti Albrih comes, Engilperht comes, Megingoz, Starhant, Reginhart, Heimo, Uualtunc, Kerhoh, item Starhant, Sigipold comes, Arnis, Abraham, Engildio, Reginperht, Rafolf, Irinch, Sigihart, Diotmar, Arbeo, item Arbeo, item Diotmar, Altaperht, Engilmar, Uuasagrim, Framrih, Uuolflioz, Kerhart, Ratperht, Uuoluuni, Adalker, Reginolt, Chunirih, Uuoluolt, Otachar, Ôdalscalh, Unolfgrim, Fizzilo, Uuielant, Gundolf, Razili, Izo, Azo, Lantperht, Uualto, Sicco, Ôdalrih, Huch, Tûto, Tesino, Kizo, Vmizi, Eparger, Huniperht.
Postea istis testibus renovatum est, quorum nomina sunt Perthtolt dux, Sigihart comes, Diotmar, Pâpo, Pero, Uuillihelm, item Perhtolt, Harluuih, Ruodperht, Siccili, Arbeo, item Diotmar, Uueriant, Ruodheri, Otachar, Adalhart, Ilisunch, Marhuuart, Herolt, Ascuuin, Salacho, Pernhart, item Otachar, Gundpold.
Anno domini DCCCC XXVIII. Actum ad Karantan, VII. id(us) et VI. id(us) mai(i).