Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 56


Datierung: (nach 928 05 22)

COMMUTATIO RIHHILDAE CUM DOMNO ARCHIEPISCOPO.

Est igitur cunctis sanctae dei aecclesiae cultoribus memorie commendandum qualiter quedam nobilis femina n(ominata) Rihhilt cum arohiepiscopo Ôdalberto quoddam concambium peragere obsecrabat et ille omnium fidelium suorum tam clericorum quam laicorum ad sequens consultum ita fore decrevit Tradidit quoque haec eidem Rihhilt talem proprietatem suam, qualem ad Holzhusam in Salzpurchgouue in comitatu Gerhohi semet in partem dimidiam contingebat in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti ad sanctum Petrum sanctumque Rôdbertum in proprietatem perenniter possidendum Tunc econtra Ôdalbertus archiepiscopus unâ cum advocato suo Reginberto eidem nobili feminae n(ominatae) Rihhilt advocato eius Diotmaro accipiente tradidit in Bongouuae, omne, quod Irmperht in beneficium inibi visus est possidere, id est hobam unam sibi in proprietatem et posteris eius perpetualiter possidendum

Isti sunt testes n(ominati): Diotmar, Ratpot, Adalperht, Reginperht, Ôgo, Ôdalscalh, Rafolt, Uuolfperht, Arahart, Reginolt.