Dating: (vor 927 04 01)
Noverit igitur omnium fidelium scilicet praesentium et futurorum devotio qualiter Ôdalbertus archiepiscopus quandam commutationem consult clericorum atque laicorum ad ipsam sedem pertinentium cum cuidam nobili viro Lantperht nuncupato agere decrevit Tradidit igitur praefatus Lantperht in manus praedicti archiepiscopi et advocati sui Ratpoti loca nominata Puohpah et Îpah ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum perenniter in proprietatem Econtra vero in reconpensationem ipsius proprietatis ipse praetitulatus archiepiscopus una cum advocato suo praescripto ipso iam dicto Lantperhto tradidit duo loca Pergheim et Skiermuntinga nominata perpetualiter in proprietatem possidere
Et ex utraque parte sunt testes per aures tracti Gisalolt, Rafolt, Vuelisinch, Diotmar, Pernhart, Lantfrid, Eginolf, Masso, Gotahelm, Engilheri, item Gotahelm, Vualh, Razili, Vuitagouuo.