Datierung: (927 04 08 c.)
Ausstellungsort: Salzburg
Cognoscant omnes Christi fideles, qualiter Ôdalbertus archiepiscopus quandam commutationem cum quodam nobili viro Heridio nuncupato decrevit faciendum Tradidit etiam iam dictus Herideo in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti talem proprietatem suam totam, qualem habuit sursum in valle iuxta flumen Sala et prope fiuviolum Scutticho vocatum casam cum curte et territorio ad aratrum unum ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum in proprietatem in aevo possidenda Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus et advocatus eius Reginperht eidem Herideoni equam mensuram territorii ad Pidingam tradiderunt quod ipse tunc in beneficium possidebat, sibi perenniter in proprietatem possidendum.
Nomina testium ista sunt Engilperht comes, Gerhoh, Heimo, Machelm, item Gerhoh, Sigiperht, Ernust, Heidfolch, Zuentibolc, Rafolt, Diotmar, Engilscalh, Milo.
Actum ad Salzpurch.