Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 54


Datierung: 928 05 22
Ausstellungsort: St. Georgen (a/Salzach?)

CONPLACITATIO ELLINGERI PRESBITERI CUM DOMNO ARCHIEPISCOPO.

Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus praesentibus scilicet et futuris, qualiter quidam presbiter Ellinger et pater eius Vualdman conplacitationem fecerunt Tradiderunt namque cum manu advocati sui Engilberti comitis in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti talem proprietatem, sicuti praedicto presbitero Adalunch tradidit in loco Frumabolz vocato ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm evis temporibus in proprietatem. Econtra vero Ôdalbertvs archiepiscopus cum manu advocati sui Reginberti tradidit beneficium illorum, veluti illi praenominati illo die possiderunt in Salaveldon, illis in proprietatem ea videlicet ratione illis habere usque in fmem vitae suae et post illorum vita suo proximo Vualtfrid nominato usque in finem vitae suae in proprietatem, postea vero ad praefatos sanctos dei totum hoc cum omnibus revertetur

Et ista sunt nomina testium subnotata Engilbert comes, Sigihart, Nordperht, Heimo, Adalperht, Ôdalscalhi Lantfried, Zuentipolch, Rafolt, Ruodlant, Francho, Gotadeo, Sigihert, Engilscalh, Fridaberht, Reginhoh, Lêon, Puopo, Fridarat, Uuolperht, Salaman, Albrih, Irmperht, item Fridarat, Kerhoh.

Actum ad sanctum Georgium, anno DCCCC XXVII, in die sancto ascensionis domini in dei nomine amen.