Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 53


Datierung: (921 Schluss)

ITEM EODEM DIE FACTA EST ISTA CONPLACITATIO.

Tradidit scilicet eodem die cuidam nobilis vir Zeizmann in conplacitationem ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Liutkeri talem proprietatem, sicuti ad Otperhtesdorf habere visus est perenniter in proprietatem possidendum Econtra tradidit archiepiscopus et advocatus suus praenominatus eidem nobili viro usque in finem vitae suae locum unum Vtinhusa nominatum in proprietatem, post obitum autem eius vitae utraque loca ex utraque parte tradita ad praefatos sanctos cum omni hahitatione sine ulla contradictione per omnia reversura

Atque inde sunt testes ex utraque parte tracti Diotmar comes, item Diotmar, Ludolf et caeteri sicut in priori traditione ordinati sunt

Actum ad Vuilchirihvn.