Datierung: (927 Ostern)
Ausstellungsort: Salzburg
In istius enimvero cartulae agnitione omnes sanctae dei aecclesiae noverint cultores quoniam quaedam nobilis femina vidua scilicet Diotrici n(ominata) Heilrat cum Ôdalberto archiepiscopo quandam fecerat conplacitationem. Ipsa quoque Heilrat cum manu advocati sui Ludolfi in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti suam proprietatem tradidit quam habuit ad Tuzsilingon et Merinunmos cum mancipiis XX caeterisque omnibus iuste ad haec pertinentia ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm perenniter in proprietatem possidendum Econtra Odalbertus archiepiscopus unâ cum advocato suo Reginberto eitlem Heilratae accipiente Ludolfo eius advocato clericorum suorum scilicet et laicorum fidelium obaudiens consultui de rebus sibi commissae Iuuauensis aecclesiae tradidit duo loca, Ehartinga dicta et Tuzsilinga, cum omnibus legitime ad haec accedentia, sibi utique et Diotmaro filio Rihniæ usque ut amborum vita finietur, ista in proprietatem per omnia possideant postea ad sanctum Petrum sanctumque Rôdbertvm loca praedicta in proprietatem consistant aeternam ad sedem Iuuauensem
Isti sunt testes exinde Moymir comes, Piligrim comes, Ruodperht, Gerhoh comes, Reginperht, Eparhart. Heidfolch, Ôdalscalh, Fricho, Adalperht, Ruodolf, Liutker, Herrant, Âsperht, Uuolamuot, Geio, Gisalolt, Uuillihelm, Ratpot, Zuentipolch, Reginbart, Iodunch, Azaman, Uolchhart, Rihhart, Gundperht, Fridaperht, Sittli, Appo, Gotesman, Lantperht, Nandker, Mazo, Ôdalker, Erchanperht, Sigihart.