Datierung: (927 Ostern)
Ausstellungsort: Salzburg
Notum quoque sit omnibus aecclesiae dei fidelibus quoniam quidam nobilis vir n(ominatus) Kerhoh et uxor eius n(ominata) Alarun cum Ôdalberto Iunauensis aecclesiae archiepiscopo quandam commutationem agere postulabant, at illae pro commissae sibi aecclesiae augmentatione et fidelium omnium suorum clericorum scilicet et laicorum consultus obauditione ita fore decrevit Tradidit itaque ipse Kerhoh et uxor eius Alarun in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti loca VI dicta Niunilinga, Ouhheresdorf, Puolinga, Houminhusa et Adalkeringon, omne territorium quod habuit ad Sigiperhtingon, loca II in proximo riuolo ad Mulinun in Chiminchgouue in comitatu Reginberti cum omnibus ad haec loca iuste accedentibus ad sanctum Petrum sanctumque Rôdbertum perenniter in proprietatem possidendum Ipse vero iam dictus archiepiscopus cum manu Reginberti advocati sui tradidit econtra eidem Kerhoho et Alarunae uxori illius duo loca dicta Holzhusa et Eralastat beneficium Herikeri in hereditatem et proprietatem sibi possidendum sive donandum vel commutandum, aut quicquid eis libuerit de hîs locis cum omnibus suis adiacentiis faciendum et eisdem praenotatis testibus scriptis in cartula viduae Diotrici legaliter adfirmaverunt, quorum nomina sunt Moymir comes, Piligrim comes, et caeteri sicut antea.
Holzhusa, quod Kerhoh accepit, in ipsius est comitatu, Erlastat in comitatu Reginberti, uterque locus in Chimincgouue.