Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 43


Datierung: (923 – 924)

COMMUTATIO INTER ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET HARTUUICVM.

Omnium etiam sanctarum ecclesiarum comperiat industria, qualiter quidam nobilis vir n(ominatus) Hartuuic quoddam concambium cum Ôdalberto archiepiscopo fecerat Tradidit quoque ipse Hartvuie in manus archiepiscopi et advocati sui Iodungi in duobus locis proprietatem quam habuit, dictis ad Rorpach et Pache, et super mensuram territorii iugera XX et pratas, quas habuit ad Isnam ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum perenniter in proprietatem possidendum At contra vero Ôdalbertus archiepiscopus unâ cum advocato suo praedicto Iodungo eidem nobili viro iam dicto tradidit curtem ad Puoche, exceptis hobis illis accedentibus iuxta Ôtingam, et de pratis iugera LXX cum ceteris omnibus territoriis ac silvis ad hanc curtem legaliter accedentibus in proprietatem habendum perenniter

Isti sunt testes n(ominati): Chadalhoh comes, Megingoz comes, Uuillihelm, Ratpot, Orendil, Diotmar, item Diotmar, Otker, Ôthelm, Iodunch, Uualttilo, Ôgo, Vuelisinch, Ruodperht, Gotahelm, Otachar.