Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 42


Datierung: 927 04 08
Ausstellungsort: Salzburg

COMMUTATIO INTER ODALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET SELPKERUM.

Eodem itaque anno dieque quoddam concambium idem Iuuatensis aecclesiae archiepiscopus cum Selpkero nobili viro agere decrevit Tradidit etiam Selpker in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti talem proprietatem suam, qualem habuit in Chiminegouue in comitatu Reginberti loco Nordperhtesdorf dicto ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in proprietatem perenniter possidendum. Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus unâ cum Reginberto advocato suo eidem Selpkero nobili viro pro domus dei emolumento fideliumque suorum consultu clericorum scilicet et laicorum tradidit in Salzpurchgouue in comitatu Engilberti loco Scuginga dicto omne territorium, quod ad domum dei ibidem pertinebat, sibi in proprietatem perpetuam habendam

Et eisdem testibus supra scriptis adfirmaverunt, quorum nomina sunt Engilperht comes, Kerhoh et caeteri praeordinati.