Datierung: 927 04 08
Ausstellungsort: Salzburg
Omnium igitur sanctae dei aecclesiae comperiat industria praesentium scilicet et futurorum nobilium utique et ignobilium persona qualiter Ôdalbertus Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus cum quodam nobili viro n(ominato) Ruodperht domui dei oportunam et utilem facere decrevit commutationem Tradidit autem idem Ruodbert in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti talem proprietatem suam, qualem sibi Vuillihelm tradidit ad Funzinam cum maucipiis subter nominatis: n(ominati) Anno Fvina cum filiis III, Diothilt cum tribus filiis, Perhtrat cum filiis tribus, Irmperht cum filio suo, Ellinker ad Zilarem cum filiis tribus, caeteraque omnia ad eundem locum praefatum iuste accedentia, ut ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum in proprietatem perpetualiter consistant Ipse quoque venerabilis Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus unâ cum advocato suo Reginberto fidelium suorum clericorum etiam et laicorum consultui obaudiens retradidit econtra de rebus dei domorum sibi commissarum locum unum ad Orilan dictum cum omnibus ad ipsum legaliter pertinentibus seu mancipiis subscriptis, quorum nomina sunt: Uuilliperht et filius eius Uuolfpoto, Heriman et de Pisontia Hiltifrid cum filio uno, Fritila Adalfrit Hiltisuind Ekho et uxor eius et filius eius, Meginolt et Engilrat filii Uualdberti, ita ut ipse Ruodbert eundem locum cum eisdem mancipiis praescriptis sibi in proprietatem possidendi vel cuilibet potestativus esset donandi Tunc quoque statim ipse praedictus Ruodperht traditum sibi locum Orilan dictum cum mancipiis contraditis et praedictis cuidam nobilissimae feminae n(ominatae) Rihni accipiente Gisaloldo advocato eius firmiter per omnia tradidit.
Et istis testibus utramque traditionem legali more adfirmantes, quorum nomina sunt Engilperht comes, Kerhoh, Heimo, Ratpot, Reginperht, Ôgo, Machelm, item Kerhoh, Ruodlant, Ruodolf, Rafolt, Uuillihelm, Graman, Iramfrid, Ôdalscalh, Selpker, item Ruodolf, Herideo, Ôdalhart, item Herideo, Engilscalh, item Engilscalh, Heidfolch, Masso, Isanperht, Fridapold, Iacob, Sitili, Uuolamnot, Hunolt, Sigihart, Herrant, Empricho, Adalolt, Gundperht, Aran, item Kerhoh, Adalperht, item Adalperht.
Actum ad Salzpurch, anno DCCCC XXVII, VI. id. apr(ilis).