Datierung: (928) 01 03
Ausstellungsort: Salzburg
Ipse vero Rafolt tradidit ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti talem proprietatem, qualem ad Vuilligozzespah a ducis traditione Arnulfi habuit, et qualem ad Ezinpah a ducis traditione suaque emptione visus est habere, sed et ipsum locum Ezinpach vocatum a sua potestate reliquid Econtra vero Odalbertus archiepiscopus unâ advocato suo Reginberto in conplacitationem eidem Rafoldo tradidit locum unum Hadaluinga vocatum cum ecclesiasticis et curtilibus sicuti tunc in beneficium ibidem habuit, sibi et uxori eius Susannae et filio eius Vuitagouuoni usque in finem omnium illorum possidendum et postea ad domum dei loca praefata integra consistant
Isti sunt testes per aures attracti Diotmar, item Diotmar, Otker, Sigihart, Engildio, Liutperht, Kerhoh, Engilscalh, Adalperht, Alamunt.
Actum ad Salzpurch, III. non. Iannarii