Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 8


Datierung: 925 05 27
Ausstellungsort: Baumburg

ITEM DE CONPLACITATIONE INTER VENERABILEM ARCHIEPISCOPUM ÔDALBERTUM ET REGINHARDUM NOBILEM VIRUM FACTA.

Omnium vero Christi fidelium comperiat industria quoniam quidam nobilis vir n(omine) Reginhart unâ coniuge sua n(omine) Suanahilt tradidit in manus Ôdalberti sanctae Iuuanensis ecclesie archiepiscopi advocatorumque suorum Engilberti et Kerhohi omnem proprietatem suam, quam tunc eodem die in Liupinatale habuit ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm post eius obitum et illius praescripte coniugis necnon et filiorum suorum n(ominatorum) Reginhart et Vuillihelm perpetualiter possidendam. Econtra ipse archiepiscopus una cum praescriptis advocatis eius et consilio fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum de rebus sanctae aecclesiae Reginhardo et suae coniugi tradidit in proprietatem, quod tunc in beneficium habuit, ad Lieznicham et Muorizam cum aecclesiis decimis seu curtilibus atque mancipiis ceterisque omnibus ad haec loca iuste pertinentibus, ita ut ipse ea loca vita manente in proprietatem habeat, et si praefata eius uxor eum supervixerit, similiter in proprietatem possideat, dum vivat, post illius etiam vitam et filiorum eius praenominatorum, qui diutissime ex hîs vivat, in proprietatem possideat, postea vero ad sacctum Petrum sanctumque Rodbertvm perpetualiter in proprietatem consistant

Isti sunt testes exinde Rantolf com(es), Gunpold com(es), Engilperht com(es), Hanuart com(es), Chadalhoh, Diotmar, Ôdalscalh, hartuuih, Ôgo, hadamar, eparhart, gerolt, zuentipolh, Uualtilo, selpker, grôs, antrih, husinch, erchanhart, Palduuin, reginbart, Otachar, Diotmar, Pernhart, milo, vuolfperht, ellanperht, adalperht, sigihart, Nordperht, Papo, Uualto, Herideo.

Actum ad Poumpurch anno DCCCC XXV, sub die VI. kal. iun(ias).