Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 6


Datierung: (- 927 Ostern -)

ITEM COMPLACITATIO ÔDALBERTI ARCHIEPISCOPI ATQUE MINISTERIALIS SUI GOTABERTI.

Tradidit itque idem Gotabertus in manus domini sui archiespiscopi Ôdalberti suam proprietatem totam, quam ad Herioltingam visus est habere Reginberto advocato cum manu episcopi hoc accipiente et confirmante ad Iuuauensem domum dei perpetualiter hanc consistendam Econtra etiam Ôdalbertus archiespiscopus uná cum advocato suo iam dicto eidem Gotaberto in proprietatem tradidit, quod tunc in beneficium habuit in Bisontia loco Lêtto numcupato ea quoque ratione ipsam adfirmantes complacitationem, ut utrumque locum ipse Gotabertvs et uxor eius n(ominata) Pâpa usque in amborum exitu in proprietatem haberent, postea autem filia eius Heilsuind vocata et filius Heilsuindae n(ominatus) Ruodbert, et adiunctum est, ut quicumque ex eis diutius vixisset, ea loca absque aliqua contradictione possideret, postea vero ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum perpetuo tempore consisterent.

Et isti sunt testes per aures attracti Diotmar, Engilbert com(es), Chadalhoh com(es), Abraham, Zuentipolch, Gramenm Adalperht, Rafolt, Reginhart, Meginheri, Sundargouuo, Uuolfperht, Selpker, Meginhelm, Uvaltker, Ôgo.