Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Anno Verbi incarnati DCCCCXXVII[I], indictione I, ... contigit domnum illum [scilicet episcopum Lingoniensem] Divionem castrum venisse, ibique Dei nutu de rebus ecclesiasticis more patrum suorum utiliter tractasse ... Inter cetera ... adiit eius praesentiam concio monachorum archisterii almi Benigni, in suburbio Divionensis castri positi, humiliter serenitatem eiusdem praesulis poscens conscribi sibi privilegium propriae electionis in ordinando sibi abbatem secundum normam patris Benedicti qui non tantum praeesse quam communi utilitati studeat prodesse. Cuius commune decretum et utile consultum praefatus pontifex suscipiens ... prout postulavit attribuit dementer fieri. His vero praelibatis, simulque diu ventilatis, pariterque pertractatis, Deo suffragatore, querentibusque se in veritate, inventus est ill., eiusdem monasterii filius, ab ipsis infantiae cunabulis inibi educatus, negotiis ecclesiasticis sufficienter instructus, vita et moribus modestus, religionis gratia et exercitationis opere pleniter comptus. Quem, igitur quasi per vim manibus trahentes et ante praetaxatam antistitis praesentiam offerentes hoc concessum est eis quatinus auctoritas electionis ... scriberetur qua et ab insidiantibus sibi undique secus muniri posset et honorem sibi divinitus conlatum securius, firmiusque tenere quivisset ... coramque praesentia firmatorum eodem delata, in conspectu astantium est constituta atque a cunctis gratanter extitit suscepta. Denique pastor insignis codicem manibus sanctissimi juris suscipiens eundem ill. abbatem et pondere curae animarum onustavit et munere tanti honoris ditavit, campanis reboantibus decenter revestivit et ne aliquis successor illius munere alicujus invasoris illectus hoc opus praesentis institutionis infringere perenniter queat, manu propria eum firmavit et fidelibus suis utriusque ordinis corroborandum tradidit ...