Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 173
Datierung: 927 05 30
Ausstellungsort: Arciat-sur-Saône
IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. RODULFUS DIVINA PROPITIANTE CLEMENTIA Francorum rex. Si petitionibus servorum Dei aurem serenitatis nostrae libenter accommodamus, regium exequimur cultum et eos ad nostram fidelitatem promptiores esse putamus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam etiam futurorum sollertie quoniam adhiens excellentiam nostrae serenitatis Gauzselmus, Lingonensis aecclesiae episcopus, cum fideli nostro Manase comite, deprecati sunt ut monachis monasterii sancti Benigni martiris Christi, quod est situm in suburbio Divionis castri, preceptum nostrae auctoritatis de rebus quas domnus Isaac, mire sanctitatis episcopus, necnon et Arigrimus, et alii reges predecessores nostri quam etiam Lingonenses episcopi et Deo devotissimi viri ibidem condonaverunt per aelemosinam, simul et remissionem peccatorum nostrorum necnon ut pro statu et pace totius regni Francorum liberius supradicti monachi Deum exorarent, concederemus. Igitur, postulationibus illorum aurem serenitatis nostrae accommodantes, et rei publice deprecationem fidelium nostrorum necessariam perspitientes, concedimus et omni tempore concessum esse volumus ut, de rebus quae date sunt et infuturo condonandae, ad stipendia fratrum regulariter potestatem habeant tenendi et possidendi [cum claustro a torrente dividente sancti et castri causam, cum burgo etiam et mercato pariterque districto, absque ullius potestate, contradictione et calumpnia, ut nemo de his que supradicta sunt quicquam audeat repetere vel subtrahere, sive auferre aut vim inferre sine precepto abbatis vel monachorum].Nominatim etiam deprecatus est predictus presul Gauzselmus ut Satiacum villam quam sui predecessores tenuerant, sed Argrimus et Vuarnerius presules sancto Benigno reddiderant cum aecclesia et omnibus ad ipsam villam pertinentibus, quesitis et inquirendis, et mancipiis utriusque sexus, silvis, pratis omniaque quae inibi olim potestas episcopalis tenuerat; abbatiolam etiam sancti Johannis; mercatum quoque die Saturni, quod est in burgo omnibus septimanis, et medietatem annalis quod est festivitate sancti Benigni; pratrum etiam in Asiliaco villa, quod Vuarnerius antistes in fine mortis suae concessit inibi, per regiam excellentiam et auctoritatem donaremus Deo et sancto Benigno ad mensam monachorum inibi servientium, quod et fecimus animo devoto, sicut fidelis noster deprecatus est. Concedimus etiam per ipsam inscriptionem mansa VIII in comitatu Alsensi, in villa Nermadis, cum mancipiis utriusque sexus, quos dudum sancto Benigno reddidimus; et in Gibriaco villa, in comitatu Belnensi, favente et deprecante fideli nostro Manase, damus (mansum) I quod Jurannus cum Hamadeo comite de abbatia sancti Cosmetis, quam in alodo tenebat, concamiaverat et sancto Benigno dederat. Ut autem haec scriptio firma et stabilis in aevum permaneat, et a nullo nostrorum successorum sit permutanda, nostro nomine insigniri et anuli impressione jussimus sigillari. SIGNUM RODULFI REGIS GLORIOSISSIMI, Rainardus ad vicem Abbonis pontificis recognovit vel subscripsit. Actum Artiaco villa supra fluvium Ararim, III Kal. junii, indictione XIII, anno IIII regnante domno Rodulfo rege gloriosissimo.