Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Rodulfus divina propitante clementia Francorum rex. Regie celsitudinis magnificentia solemniter exigit ut fideles nostros claris debeamus honoribus sublimare. Idcirco noverit totius regni nostri venerabilis fidelitas quoniam accedentes ad serenitatem nostram Ansiisus episcopus et Gauzfredus comes, humiliter nostram deprecati sunt clementiam quatenus Adelardo fideli nostro et uxori eius Plectrudi atque nepoti eius nomine Geiloni, quasdam res quas ei jure beneficiario concesse fuerant nostre regalis celsitudinis precepto confirmare dignaremur. Quorum petitionibus eo magis assensum prebuimus, quo eos nostris servitiis habiliores et promptiores fore cognoscebamus. Ideoque ad deprecationem jam praedictorum fidelium nostrorum jussimus praefato Adelardo ac uxori ejus vel nepoti suo hoc regale praeceptum fieri, in quo confirmando decernimus et decernendo firmamus. Sunt autem he res supradicte Senonice civitati contigue, videlicet caput abatiole sancti Pauli ex ipso scilicet comitatus, cum mansis LX ex Vuastinemensi comitatu, excepto [ecclesia] de Creteria, cum mancipiis utriusque sexus, vineis, pratis, silvis, molendinis, pascuis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, habeant, teneant atque possideant [singuli eorum] absque alicujus contradictione. Ut autem [hec nostre munificentie] largitio firmior habeatur, et inviolabilius conservetur, manu propria illud subterfirmavimus et anuli nostri impressione jussimus sigillari. Si autem he res prefate de episcopatu tracte fuerint, nonas et decimas, sicut mos ecclesiarum est, sine alicujus contradictione persolvant. Signum Rodulfi gloriosissimi regis. Hugo cancellarius advicem Ansnsi episcopi recognovit. Datum V Kal. Janoarii, indictione VI, anno VIII, regnante Rodulfo rege. Actum Autissiodero.