Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosancto monasterio sancti Benigni, sub oppido Divionis sito, in quo venerabilis Ingo abbas preesse videtur. Adveniens quidam homo, nomine Riculfus, condonavit ad ipsum sanctum locum et monachis ibi Deo famulantibus, pro anima filii sui, campum unum, situm in pago Atoariorum, in villa Asinaria seu in ipsa fine. Qui terminat, de uno fronte, terra sancti Benigni; de alio vero, Bonefridus tenet et sui heredes; de ambis lateribus, terra sancti Aniani: infra istas terminationes et perticationes, medietatem tantum dono ego Riculfus ad prefatum sanctum locum, sicut supra jam dictum est, pro remedio animae filii mei Deodati, a die presenti et deinceps, de meo jure et potestate trado in vestram potestatem et dominationem; ut abeant rectores ipsius ecclesiae potestatem habendi, tenendi, commutandi nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum minime credo; si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quelibet emissa persona, contra hanc traditionem, mea voluntate factam, venire aut repetere conaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit; sed insuper coactus, una cum socio fisco, libram argenti unam persolvat; et hec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum monasterio sancti Benigni publice. Signum Riculfi, qui hanc traditionem fieri et firmari rogavit. Signum Alsennae quae consensit. Signum Burvaldi. Signum Umbroldi, Aymerici, Otberti, Saifardi, Fulboldi. EGO VULFARDUS scripsi et SUBSCRIPSI, datavi die veneris, mense junii anno secundo Karlomanni regis. De Asnerias villa.