Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Depositio domni Isaac, Lingonice urbis episcopi. Hic mirandae sanctitatis refulgens gratia et sequacibus suis vitae factus est forma et auctoritate fultus regia commissum sibi a Deo episcopatum sapienti dilatavit industria, nonnullaque in eo sanctorum extruxit loca. Inter quae et hoc Divionense monasterium olim quidem refertum religiosorum caterva monachorum sed tunc infesta paganorum vastatione destructum, in qualem valuit, non vero sicut voluit, hora mortis dies ejus terminante, reformavit statum. In cuius nova reedificatione adeo tota incubuit mentis devotione ut non solum terris sed omamentis regali dono concessis ditaret, verum etiam abbatem secundum regulam sancti patris Benedicti monastico gregi ordinaret, sepultureque sue locum ibidem destinaret. Qui videlicet XXV annis in episcopali regimine transactis, cum XV kalendas Augusti quievisset in Christo Catalaunis, sepultusque fuisset Remis, permissione regis Caroli, studioque praesulis Argrimi, successoris sui exinde advectus est hic et reconditus, ut vivens praeceperat, IV nonas februarii. Huius ergo anniversaria depositionis commemoratio ideo a nobis devote est agenda et debite orationis officio et placabili oblationis sacramento, quatinus incrementa operum bonorum huius monasterii habitatorum perveniant et ad aeterne mercedis augmentum in retributione justorum.