Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. NOTUM VOLUMUS ESSE PRESENTIBUS ET FUTURIS, qualiter ego Deodatus, cogitans casum humane fragilitatis ac habens spem aeterne retributionis, veni ad monasterium sancti Benigni sub oppido Divionis situm, in quo venerabilis Ingo abbas preesse videtur; ibique condonavi ad ipsum sanctum locum et memorato abbati ac monachis ibi Deo sanctoque Benigno martiri famulantibus, pro aeterna retribucione et locum meae habitationis, mansum unum, cum supraposito et curtile, situm in pago Oscarense, villa Atteias seu in ipsa fine; qui terminat, de uno latere, terra sancti Benigni; de alio latere, Albericus tenet; de uno fronte, terra sancti Leudegarii; de alio quoque strata publica; et habet in longum perticas agripennales XIII; in uno fronte, perticas V et pedes XII; in alio vero fronte, perticas IIII et pedes XII; et quicquid ad ipsum mansum aspicit, terris excultis, ubi possint seminari modia XXX, et aliis incultis quamplurimis, cum exis et regressis, graditiis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, radis in silva, ac quicquid ibi habere visus sum, totum ad integrum. Simili modo condonavi mancipia his nominibus: Viroardum et uxorem ejus Raginam, cum filiabus Ansiarde et Iseugarde et omni conquestu eorum, et quicquid ab hac die, Domino propicio, adquirere valuerint, totum ad integrum. Haec omnia determinata, ego, Deodatus nomine, sicut supra jam dictum est, de meo jure ac dominatione in potestate et dominatione ac jure monasterii prefati sancti Benigni ac monachis ibidem Deo famulantibus, ab hac die et deinceps trado atque transfundo, quo habeatis liberum arbitrium ac liberam potestatem habendi, tenendi, commutandi, nullo contradicente. Si autem, quod futurum minime esse credo; si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quelibet emissa persona, contra hanc donationem meam, propria voluntate factam, venire aut contradicere, seu aliquam calumniam inferre temptaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit; sed insuper coactus libras III auri persolvat, argenti quoque XXX, ac multandum se, socio fisco, cognoscat; et hec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Simili modo, condono etiam servum proprie juris mei, Vualgerium nomine, ut et mihi obsequium omni tempore prebeat. Actum Bunciaco villa, publice. Signum Deodati, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Signum Babtilerii et Radulfi qui consenserunt. S. Arredi. S. Anserii. S. Jozberti. S. Erfonis. S. Saifardi. S. Fulbodi. S. Dadonis. S. Riferii. S. Romoaldi. Ego VULFARDUS scripsi et SUBSCRIPSI, datavi die mercoris, mense magio, anno secundo domini nostri Karlomanni regis. De Attegias.