Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosanctae basilicae monasterii sancti Benigni, ubi vir venerabilis Ingo abbas preesse videtur, cunctisque sub ejus regimine constitutis monachis. Ego in Dei nomen Salamannus et uxor mea Gotseldis, pro Dei intuitu vel pro remedio animarum nostrarum, pro peccatis minuendis, donamus ad ipsam casam sancti Benigni et suis rectoribus, monachis, campum I, qui est situs in pago Uscarense, in fine Aziriacae villae, ubi vocant in plana Liscaria: terminat ipse campus, de I latus, de ipsa ereditate; ex alio latus, terra sancti Benigni et de ipsa ereditate; in uno fronte terra sancti Benigni; in alio vero fronte, Oscara fluvius decurrit; abet in longo perticas agripedalis LXX, et in latum perticas II. Infra istas terminationes vel perticationes, totum ad integrum ad ipsam casam Dei donamus, tradimus atque transfundimus, ita ut ab ac die, abendi, tenendi, seu commutandi vel quicquid a die presenti in honore sancti Benigni ejus loci rectores facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus abeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, aut ullus de eredibus nostris vel proeredes, aut quislibet ulla opposita persona, contra hanc donationem aliquam calumniam movere presumserit non valeat evindicare quod repetit, sed inferat ad ipsam casam Dei, una cum socio fisco, auri untias III coactus componat. Et hec facta epistola omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Asziriaco villa, publice. Signum Salamanni et uxoris sue Gotseldis, qui hanc elemosinam fieri et firmare rogaverunt. Signum Aroardi et uxoris ejus Fushelt. Signum Bisani. Leutgisi. Adalberti. Saivardi. Volfardi. Mungini. Aimeradi. Signum Fulcradi et uxoris ejus Teutburgis. Ego Moringus laicus presens fui, scripsi, datavi, die veneris, in mense maio, in anno primo regnante Karlomanno rege. De Asziriaco.