Datierung: 878 11
Ausstellungsort: Saint-Bénigne
Notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, tam presentibus quam et futuris quia complacuit atque convenit inter domnum Isaac, episcopum aecclesiae Lingonensis, et quemdam hominem, Epplenum nomine, ut aliquid de rebus tam aecclesiasticis quam propriis inter se commutarent. Igitur dedit in primis Epplenus, cujus petitio fuit, de proprio suo aludo, ad vicem recipiendam de racione sancti Benigni, memorato domno Isaac, venerabili episcopo, atque monachis in coenobio predicti sancti Deo militantibus, mansum unum una cum supra posito, in pago Oscarense, in villa Corcellis seu in ipsa fine; qui habet in longum perticas agripennales XI et per transversum perticas IIII et pedes IIII, atque vineam quae ad ipsum pertinet; quae terminat, de uno fronte, Orsnadus tenet; de alio vero, strada publica pergit; de ambis lateribus, Hildebernus tenet; et habet in longum perticas agripedales XVIIII et per transversum IIII; et quicquid ad ipsum mansum respicit vel in ipsa villa habere visus est, cum exis et regressis, totum ad integrum. Similiter dedit curtilum unum, in villa Cavaniaca, in pago Uscarinse; qui terminat, de uno latus et uno fronte, strada publica; de alio vero fronte et latere, de ipsa hereditate; et habet in longum perticas V, et per transversum similiter: et quicquid in ipsa villa habere visus est, totum ad integrum. Dedit etiam, in prefato pago, curtilos duos, in villa Quintiniaca; qui terminant, de ambis partibus, fisco regali ex Pontiliaco; de ambis frontibus, strada publica; et habent in longum perticas agripennales IIII et dimidiam et pedes VII et per transversum perticas I et S et pedes III; et quicquid in ipsa villa habere visus est, totum ad integrum. Dedit etiam campum unum in fine Criciaca, in loco Roseriis; qui terminat, de ambis lateribus, terra sancti Benigni; de una fronte, terra Remestanii; de alio, strada publica; et possunt ibi seminari modii VIIII. Similiter dedit in pago Uscarense, in villa Briscona seu in ipsa fine, in loco Carusco, vineam, quae terminat, de uno fronte, Helbertus tenet; de alio vero, strada publica; de uno latere, Vualdricus tenet; de alio, Guntaldus de ipsa hereditate tenet; et habet in ambis frontibus perticas agripennales IIII et in longum XXI. In ipsa villa, in fine Vinea, dedit alteram viniolam, quae habet in longum perticas XLIIII, et per transversum, I. Dedit medietatem mansi, in nominata villa, una cum supraposito; qui terminat, de uno latere, Rorigus tenet; de alio vero et uno fronte, strada publica; de uno fronte, Guntaldus tenet, et habet in longum perticas XII, et per transversum pedes VII; et quicquid ad ipsum mansum aspicit, medietatem in vineis, silvis, campis cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus et omnia que in supra nominata villa Briscono visus est habere, totum ad integrum. Similiter dedit jornales II, unum de vinea, et alium de terra arabile, in villa Tremoledo, in fine Longoviana; qui terminant, de uno latere, Vuandelgerius tenet; de alio quoque, terra sancti Benigni; de uno fronte, terra sancti Stephani; de alio vero, strada publica: haec omnia, totum ad integrum. Deinde, econtra ad vicem reddendam, dedit domnus Isaac memoratus venerabilis episcopus Eppleno cujus petitio fuit, de ratione sancti Benigni, una cum consensu monachorum omnium in coenobio predicti sancti Deo militancium, mansum unum in pago Uscarinse, in villa Casnedo seu in ipsa fine et habet in longum perticas agripennales XLVI, et per transversum, in uno fronte, perticas VI, in alio vero, perticas VIII. Similiter dedit pratum unum quod habet in longum perticas XXXVII, et per transversum perticas VIIII. Haec omnia, totum ad integrum, et quicquid ad ipsum mansum aspicit, terris, pratis, graditiis, aquis aquarumve decursibus, cum exis et regressis, sibi invicem condonaverunt, pars parti. Et repromittunt inter se de hoc quod accepit unusquisque quod, si aliquam calumniam post haec inferre temptaverit, idem repetere conaverit, nullo modo evindicare valeat quod repetit; sed insuper coactus inferat, pars parte custodi, in duplum tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit; fisci vero libram auri unam persolvat: et hec commutatio ad invicem firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulacione subnixa. Actum Divion publicae, aecclesia sancti Benigni. Signum Eppleni, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit. S. Orsnadi. S. Gundaldi, qui consensit. S. Remestanii. S. Odelrici. S. Vualerici. S. Aiae que consensit. S. Aldanae. Signum Airsendae. S. Uticono. S. Evrardi. S. Deodati. Ego Vulfardus, acsi indignus levita, scripsi et subscripsi, datavi mense novembrio, die lunis, anno secundo regni domni nostri Ludovici regis, filii Karoli Caesaris.