Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosancto monasterio sancti Benigni, in quo ipse beatus martyr Christi requiescit, juxta Divion castrum. Ibique veniens quidam homo, Moyses nomine, condonavit ad ipsum prefatum locum, una cum uxore sua simul consentiente, Ragimburgis nomine, res proprias suae adquisicionis, pro suarum remedio animarum, et indulgentia atque venia suorum peccatorum, cogitantes simul casum humanae fragilitatis; quae sunt sitae in pago Divionense, in fine Cangiaca seu in ipsa villa, videlicet casale unum qui terminat, de uno latere, terra sancti Sequani; de alio latere, de ipsa hereditate; de uno fronte, Nantoardus tenet; de alio vero, strada publica; et habet in longum perticas agripedales XII et pedes VIIII, et per transversum perticas X: infra istas terminationes, totum ad integrum. Similiter donamus de terra arabile, in ipso pago, in fine Arcis, jornales VI qui terminant, de unos latus, Ayrardus tenet; de alio vero, de ipsa hereditate; de uno fronte, terra sancti Sequani; de alio strada publica; haec omnia, totum ad integrum. Similiter donamus in alia fine, juxta predictam villam, jornales IIII, qui terminant, de ambis lateribus, Nantoardus tenet; de uno fronte, de ipsa hereditate; de alia, strada publica. Similiter donamus in alio loco jornales IIII, qui terminant, de uno latus, Aduinus tenet; de alio, Vualicherius tenet; de uno fronte, Nantoardus tenet; de alio, strada publica. Similiter donamus, in ipsa villa, vineam, quae terminat, de uno latus et uno fronte, Vualicherius tenet; de alio latus et uno fronte, de ipsa hereditate: haec omnia, infra ipsas terminationes vel perticationes, totum ad integrum donamus, tradimus atque transfundimus de nostra potestate et dominatione in potestate et dominatione aecclesiae sancti Benigni et omnium monachorum ibi Deo servientium, sicut jam superius dictum est, tenendi, habendi, commutandi, possidendi, nullo contradicente. Si quis vero de heredibus nostris aut proheres, vel ulla admissa persona, contra hanc donationem nostra voluntate factam venire aut repetere, vel ullam calumniam facere temptaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit; sed insuper coactus, una cum socio fisco, libram auri persolvat, et haec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion, monasterio sancti Benigni, publice. Signum Moyse et uxoris sue Ragimburgis, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Madelbert qui consensit. S. Bertran. S. Nantoart. S. Eldebert. S. Adelbert. S. Gardinco. S. Framierii. S. Arnoldo. S. Madelgaudo. S. Otgerio. S. Madelgerio. Ego, Vulfardus scripsi et subscripsi, datavi die dominico, anno secundo Ludovici regis, filii domni Karoli augusti. Donation de plusieurs terres du finage de Dijon.