Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 107
Datierung: 878 09 17
Ausstellungsort: Villa Lapiaco (Lachy ?)
In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Hludovuicus, misericordia Dei rex. Regalis celsitudinis mos est fideles regni sui donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere. Proinde ergo morem parentum, regum videlicet et imperatorum, predecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostre quemdam fidelem nostrum, nomine Baldricum, de quibusdam rebus et mancipiis nostre proprietatis honorare, et in proprium conferre atque delegare, id est in pago Tornadrinse, super fluvium Landioni, in villa que dicitur Stolvicus, mansos XI, cum mancipiis utriusque sexus et omnibus aspicientibus, terris cultis et incultis; in villa Ciconias, mansos V, cum omnibus ibi aspicientibus terris cultis et incultis; in Milisiaco, mansus unus, cum omnibus ibi aspicientibus, super fluvium Ormentionum; in alio loco, in fine Valesminse, terras cultas et incultas, et quicquid ibi de nostro aspicit. Unde altitudinis nostre preceptum hoc fieri, illique dari jussimus, per quod memoratas res, cum omnium rerum summa integritate, cum terris cultis et incultis, vineis, farinariis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, et omnibus legitimis exterminationibus, necnon et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ibidem aspicientibus, sicut dictum est, totum et ad integrum, prefato fideli nostro Baldrico in proprium concedimus et de nostro jure in jus ac dominationem illius solempni deliberatione transferimus: eo videlicet modo ut quicquid ex predictis rebus et mancipiis pro sua utilitate facere decreverit, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi, sicut ex aliis rebus et mancipiis sue proprietatis. Ut autem hujus nostre largitionis auctoritas firmam semper, in Dei nomine, obtineat firmitatem, nam propria [subter eam] firmavimus et anulo nostro assignari jussimus. Signum Hludowici gloriosissimi regis. Vuibaldus notarius, advicem Gozleni recognovit et subscripsit. Datum XV kalendas octobris, indictione XII, anno I regni domini Hludowici gloriosissimi regis. Actum villa Lapiaco, in Dei nomine, feliciter, amen.