Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Domini aeterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Hludouicus misericordia Dei rex. Si locis divino cultui mancipatis beneficia largimur opportuna, id nobis proculdubio ad praesentem vitam facilius transigendam et ad aeternam felicius capessendam prodesse confidimus. Quocirca noverit omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae, nostrorumque tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia suggestione fidelis nostri Hugonis scilicet gloriosi abbatis, quasdam res ob amorem Domini nostri Jesu Christi seu pro remedio domni genitoris nostri piae memoriae animae Karoli imperatoris ac genitricis nostrae, gloriosae reginae Irmindrudis, vel nostrae, cuidam fideli nostro Vuidrado, scilicet monacho, ad construendum locum sancti Flaviani quem ipse ex propriis rebus aedificare coepit, contulimus et per praeceptum in proprium firmavimus: quae res sunt sitae in pago Bononiense, id est inter villam quae dicitur Moram et Ulmetum mansos VIII et cappellam unam quae est in honore sancti Petri dicata, cum mancipiis utriusque sexus ad eosdem mansos pertinentibus vel aspicientibus. Unde altitudinis nostrae praeceptum hoc fieri, ipsique dari jussimus, per quod praecipimus ut teneat easdem res, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, exitibus et regressibus et omnibus legitimis exterminationibus, necnon et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel idem aspicientibus; et sicut dictum est totum et ad integrum praefato fideli nostro Vuidrado monacho ad praefatum locum sancti Flaviani construendum, in perpetuum concedimus et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollempni deliberatione transferimus, eo videlicet modo et tenore ut quicquid ad utilitatem praedicti loci S. Flaviani de ipsis rebus ipse vel successores ipsius facere decreverint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi, nemine inquietante aut aliquod censum de eis exigente. Ut autem haec nostrae munificentiae auctoritas firmam et imprevaricabilem semper in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione insigniri jussimus. Signum Hludovici gloriosissimi regis. Vulfardus, notarius ad vicem Gozlini recognovit et subscripsit. Datum II kal. Junii, indictione XI, anni I regni domni Hludovici regis. Actum Turonis civitate, in Dei nomine, feliciter. Amen.