Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sacro coenobio almi Benigni, juxta Divion castro, ubi ipse in corpore requiescit prefatus testis Christi, ego in Christi nomine, Betta, cogitans casum humanae fragilitatis, condonavi ad prefatum locum, domno Benigno et monachis ibidem Deo famulantibus, ob remedium animae senioris mei Unfridi comitis, atque retributionem vitae aeternae animae meae, res proprias sitas in pago Dusmense, in villa Colonica, in fine Baiodrinse, videlicet tria mansa cum mancipiis, quorum haec sunt nomina: Ansberto et uxore sua Vuangelberge et filio Adalelmo et filiabus Ansberta et Attila; similiter donavi Atlono et uxore ejus Erloen et filio ejus Vualdino et filia Ragina et Madriardae; similiter Raginardo et uxore ejus Ermangardae et filio Emmone et filia Estridia; donatumque in perpetuum esse volo et decrevi a die presente de meo jure et potestate in potestate et dominatione sancti Benigni et monachis ibidem deservientibus atque abbati loci illius, Bertiloni corepiscopo, trado in perpetuo possidendum, habendi, tenendi, commutandi et quicquid exinde agere voluerint, liberam habeant potestatem. Terminat vero unus mansus, de uno latere, via publica; de alio, de ipsa hereditate; et de uno fronte, similiter; de alio fronte, Agila tenet. Alius mansus terminat, de ambis lateribus de ipsa hereditate; de uno fronte, terra sancti Sequani; de alio, via publica. Tercius mansus terminat, de ambis lateribus et uno fronte, de ipsa hereditate, de alio fronte, via publica. Haec omnia exterminata cum omnibus appenditiis suis, exis et regressis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cedo in perpetuum sancto Benigno et suis rectoribus, sicut jam superius dictum est; ut quicquid exinde voluerint agere, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, seu quelibet oposita persona, contra hanc donationem mea voluntate factam venire aut ullam calumpniam agere seu repetere conaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit, sed insuper inferat vobis, una cum socio fisco, auri libras IIII, argenti vero X. Et haec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion aecclesia sancti Benigni, publice. Signum Bettanae comitissae, Deoque sacratae, quae hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Ermentrudis, filiae ejus, quae consensit. S. Adalman. S. Letino. S. Geraldi. S. Gisoni. S. Lengulfi. S. Berulfi. Signum Vuizoni. S. Vuitardi. S. Adalardi. Ego Vualfardus acsi indignus levita, scripsi et subscripsi, datavi die mercoris, mense novembri, anno primo regni domni nostri Ludovici regis, filii Karoli imperatoris augusti. Donation a Domois sive Deumois.