Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 104
Datierung: 877 09 09
Ausstellungsort: Verceil
In nomine sancte et individue Trinitatis. Karolus ejusdem Dei omnipotentis misericordia imperator augustus. Imperialis celsitudinis mos est fideles imperii sui donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere. Proinde ergo et nos, antecessorum nostrorum imperatorum scilicet morem exequentes, decernimus quemdam fidelem nostrum, nomine Baldricum, de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare. Sunt autem eedem res in pago Tornotrinse, super fontem qui vocatur Aurora; hoc est in villa que vocatur Turigeius, mansus indominicatus, cum cappella in honore sancti Lupi constructa, et mansi XI ad eandem villam pertinentes; in Pruriaco etiam villa est mansus unus exinde pertinens; et ad predictos tredecim mansos pertinent res que sunt in Heredo villa, et in villa Valeris, et in Velnai villa. Praefatos itaque mansos XIII, cum cappella et cum mancipiis utriusque sexus campis, molendinis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et cum omnibus que ad ipsos mansos juste et rationabiliter pertinent, ubicumque inde aliquid conjacet, memorato fideli nostro Baldrico concedimus, et de nostro jure in jus et potestatem ipsius solemni more delegamus, et delegando transfundimus, quatinus exinde hujusmodi potestatem libere agendi quicquid voluerit, habeat perpetualiter, ab hodierna die et deinceps, sicut et ex aliis rebus sue proprietatis, tam scilicet ipse quam et sua posteritas et quicquid ad hoc legitime pertinendum est, quod adquirere potuerit, liberam juste acquirendi habeat potestatem. Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur manu propria subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus. Signum Karoli gloriosissimi imperatoris augusti. Audacher notarius, advicem Gauzlini recognovit et subscripsit. Haetfridus ambasciavit. Datum V idus septembris, indictione X, anno XXXVIII regni domini Karoli imperatoris in Francia, et imperii ejus anno II. Actum Vercellis civitate. In Dei nomine feliciter, amen.